라틴어 문장 검색

Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)
consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장2)
formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac promerendi amoris mirum et efficax studium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:2)
Sumendae autem res erunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:3)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)
116. Aetate moderna praestabilis anthropocentrica accessio facta est, quae alio sub nomine hodie minari pergit omnem communem relatum omnemque conatum socialia vincula roborandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:1)
in adversis constans in dubiis fidus in prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio aequalis in consilio praecellens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:3)
Aut si eadem et angeli et daemones operantur quae et dei vestri, ubi est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION