라틴어 문장 검색

Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia Agite inquit scordalias de medio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:1)
illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 86:1)
at quousque istae poterunt durare praestigiae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 7:1)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor ne abstuleritis observantibus etiam oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:1)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2197)

SEARCH

MENU NAVIGATION