라틴어 문장 검색

Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, [sic verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis utatur]. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 200:1)
nondum laurus erat, longoque decentia crine tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 45:2)
illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 86:1)
est aliqua et laudandi decentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:2)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
at quousque istae poterunt durare praestigiae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 7:1)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor ne abstuleritis observantibus etiam oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:1)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION