라틴어 문장 검색

Quin etiam hujusmodi instantiae sternunt et praestruunt viam ad operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 321:1)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
"Si bella canant, prius agmina duris exerce studiis et saevo praestrue Marti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:178)
sensu dolor haeret in alto abditus et tacitas vindictae praestruit iras, spectaturque favens odiis locus aptaque leto tempora.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:166)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:5)
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 29:1)
Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 33:1)
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem et infra:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 23:1)
Sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:4)
quam rem hic dicunt praestruxisse Vergilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5924)
hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:18)
ait, vocemque secutus impia per silvas ultor ad antra venit, ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권319)
"Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION