라틴어 문장 검색

Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:23)
Non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad Deum qui expositione non indiget, in suae fidei confessione verba convertat, quam ad hominum doctrinam verba quae non intelligantur, frustra proferat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:21)
et docere imprudenter praesumit, quae ipse adhuc ignorat inter eos merito computandus, quibus Veritas improperans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:4)
Quod nec forte de ipsis praesumamus, quibus Veritas Spiritum sanctum promittens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:16)
Tunc vero homo ex se aliud adderet, si hoc ex sensu suo, non ex inspiratione Spiritus praesumeret, de quo quidem Spiritu est scriptum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:6)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Et in illo finis est Deus, id est finalis et suprema causa, ad quem nostra dirigitur intentio, quando videlicet tam ipsum quam proximum diligimus propter ipsum, nec tam nostram quam ipsius sequimur voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:3)
Nemo itaque Deum impotentem in aliquo dicere praesumat si non possit peccare sicut nos possumus, quia nec in nobis ipsis hoc potentiae tribuendum est, sed infirmitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:8)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)
Neque enim qui thesaurum ibi recondidit hanc intentionem posuit, ut ille eum inveniret;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:22)
nec ille hac intentione fodiebat ut thesaurum quaereret, sed ut agrum coleret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:23)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec removet a proposito directae intentionis, quibus nec ingens mugitus caeli nec crebri iactus fulminum umquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:7)
Reserato ergo locello astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Dominus in reprobum sensum, ac poena sua didicit quia praesumpsisset , quod non licuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:3)
Ornatum etenim amantis eloquium amoris consuevit concitare aculeos et de loquentis facit probitate praesumi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION