라틴어 문장 검색

Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:1)
Non nulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:5)
Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:2)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)
Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 13:1)
Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis prostraverant corpora praeterfluentem aquam hianti ore captantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 14:2)
Praeterfluebat torrens amnis, terga petra claudebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 23:2)
Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 15:1)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi BaiasMusa superuacuas Antonius, et tamen illisme facit inuisum, gelida cum perluor undaper medium frigus;
(호라티우스의 첫번째 편지, 151)
"Obsessa Antiochia et urbes reliquae, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque praeterfluunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:20)
praenatat praeterfluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7052)
Antemnae autem dictae sunt, quod eas amnis praeterfluit, quasi ante amnem positae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6316)
unde apparet quia 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. liquentia flumina Padus, Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas et Venetiae partem praeterfluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6765)

SEARCH

MENU NAVIGATION