라틴어 문장 검색

His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:6)
Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:2)
Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:4)
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus ignorabant.
(카이사르, 내란기, 3권 30:2)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장4)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장4)
quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 4:2)
ut captam Italiam persultare, ut suas legiones colere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장2)
cito agmine forum et imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per adversum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장2)
Germani notis vadis persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circumvenientes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장2)
Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 2:1)
idque factum eius tanto intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 2:1)
at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION