라틴어 문장 검색

Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:1)
post carecta l. loca caricis plena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 201)
nescio quo modo praetervolavit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:2)
verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est, sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praetervolant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:4)
Cum M. Crassus exercitum Brundisii inponeret, quidam in portu caricas Cauno advectas vendens Cauneas clamitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 124:1)
cum M. Crassus exercitum Brundisi imponeret, quidam in portu caricas Cauno advectas vendens 'Cauneas' clamitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 124:1)
haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:1)
Heu heu, abistis dulcis caricae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:5)
"quid volt palma sibi rugosaque carica"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권99)
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:15)
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:4)
paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:2)
Meliora praetervolant, deteriora succedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 24:4)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga qua deflui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION