라틴어 문장 검색

Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praetervolat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:1)
Virgilius solam aquilae praedam refert, nec Homericae aquilae nomen advertit, quae et sinistra veniens vincentium prohibebat accessum et accepto a captivo serpente morsu praedam dolore deiecit, factoque tripudio sollistimo cum clamore dolorem testante praetervolat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:1)
Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:1)
Quaeris terraque marique His ferrum iugulis, animasque effundere viles Quolibet hoste paras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:15)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
nescio quo modo praetervolavit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:2)
verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est, sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praetervolant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:4)
Alia omnia sic adsunt ut eum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4a 2:4)
haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:1)
at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas, quolibet ut saltem rure frui liceat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 821)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
gratia quod menti quolibet ire licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 515)
ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota quolibet ex istis scilicet ire locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 142)
quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me iubeat quolibet ire locis, nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 89)
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION