라틴어 문장 검색

παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 4:2)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 1:1)
IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 2:1)
Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 7:1)
De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
Frequens legionibus conventus obviam prodit, neque tantum virorum sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili adventu Cordubam diriperent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:10)
CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat);
(카이사르, 내란기, 3권 4:16)
te Leda mallet quam dare Castorem;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:3)
nam dicere birrum, si Castor iuret, castoreum nequeo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo2)
iam per noctivagos dominetur Olybrius axes pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:120)
si dominus legeretur equis, tua posceret ultro verbera Nereidum stabulis nutritus Arion serviretque tuis contempto Castore frenis Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:335)

SEARCH

MENU NAVIGATION