라틴어 문장 검색

priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)
iam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 8:1)
priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 232:1)
dilectibus deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 587:1)
utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 205:1)
de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 461:2)
secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 502:1)
principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 2:1)
inde consules praetoresque provincias sortiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 168:4)
praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 166:2)
infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 289:1)
Maxima sunt consulum, praetorum, censorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:3)
Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:9)
mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장5)
numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION