라틴어 문장 검색

Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes.
지각없는 사람은 헛된 거짓 희망을 지니며 꿈은 미련한 자를 흥분시킨다. (불가타 성경, 집회서, 34장1)
In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient.
자선의 손길을 펼치는 사람은 기쁨을 맛보겠지만 범법자들은 완전한 멸망에 이르리라. (불가타 성경, 집회서, 40장14)
De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum.
미련한 자나 어리석은 자나 음행하다 재판받는 노인네를 깨우쳐 주는 일을 부끄러워하지 마라. 그러면 너는 진실하게 교육받은 이로 모든 사람 앞에서 인정을 받으리라. (불가타 성경, 집회서, 42장8)
Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor.
너희는 이것을 기억하고 알아들어라. 너희 죄인들아, 마음을 가다듬고 (불가타 성경, 이사야서, 46장8)
Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.
아, 광야에 내가 머물 나그네의 거처가 있다면 내 백성을 저버리고 떠나갈 수 있으련만! 참으로 그들은 모두 간음하는 자들이요 배신하는 무리다. (불가타 성경, 예레미야서, 9장1)
et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint ", dicit Dominus Deus.
그들이 배신을 하였기에 나는 그 땅을 황무지가 되게 하리라. 주 하느님의 말이다.” (불가타 성경, 에제키엘서, 15장8)
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram.
당신께서는 저희를 무도한 원수들, 가장 가증스러운 반역자들, 불의한 임금, 온 세상에서 가장 사악한 임금에게 넘기셨습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장32)
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent.
그때에 많은 사람이 남쪽 임금을 거슬러 일어날 것이다. 네 백성 가운데에서도 난폭한 자들이 환시를 실현시키겠다고 봉기하겠지만 실패할 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장14)
Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
그대가 율법을 실천하면 할례는 유익합니다. 그러나 그대가 율법을 어기면, 그대가 받은 할례는 할례가 아닌 것이 되고 맙니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 2장25)
Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
그리하여 몸에 할례를 받지 않았으면서도 율법을 준수하는 이들이, 법전을 가지고 있고 할례를 받았으면서도 율법을 어기는 그대를 심판할 것입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 2장27)
Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo.
내가 헐어 버린 것을 다시 세운다면 나 자신이 범법자임을 증명하는 것입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 2장18)
O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
아, 어리석은 갈라티아 사람들이여! 예수 그리스도께서 십자가에 못 박히신 모습으로 여러분 눈앞에 생생히 새겨져 있는데, 누가 여러분을 호렸단 말입니까? (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 3장1)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
In hac itaque intentione et consilio Petrus cum prudentioribus dum satageret, et verbis cautis excusationem suam ordinaret, mille insensatorum hominum juventus, nimiae levitatis et [0397B] durae cervicis, gens indomita et effrenis, sine causa, sine ratione, trans praedictum pontem lapideum ad moenia et portam civitatis in gravi assultu vadunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:5)
Quibus Petrus, Folckerus, Reinoldus interdicentes, donec viderent, si colloquium procederet in concordiam, nequaquam insensatos et rebelles ab incoepto avertere poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION