라틴어 문장 검색

Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:2)
cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 9:4)
sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 7:1)
Comes Devoniae et filius suus cum Carois, et Fulfordiis, et aliis eiusdem provinciae viris eminentibus (non accersiti, sed audientes regem huic expeditioni tanto animi impetu incumbere) cum turmis et cohoritibus quas conscripserant festinabant ut primi urbi Exoniae auxiliarentur et regis ipsius copias praeverterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:6)
Itaque solatus eam (ut simul et aspectu suo et famae inserviret) ad reginam illam misit ut cum ea maneret, honorificos ei reditus assignans quibus dignitatem suam sustentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:9)
solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eveniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 291:2)
alii alios tempore et celeritate praevertunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 469:4)
Mesticiam cuius cupiens lenire uir huius, His blandimentis solatur tristia mentis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:2)
Solantur maesti nunc mea fata senis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 8:1)
Tali solatur vulnera questu.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:25)
Darium famulis manibus doluisse peremptum fertur et ingenti solatus fata sepulchro;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum18)
quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis, stat subito dictisque pium solatur alumnum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix18)
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
ille vel Aethiopum pluviis solabitur aestus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:100)
solabere partes aequali sudore tuas:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:195)

SEARCH

MENU NAVIGATION