라틴어 문장 검색

Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium, doneccomedas;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:8)
Post prandium manus ablue, quia phisicum est et curiale;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:15)
ob hoc enim multorum oculi deteriorantur, quoniam post prandia manibus non ablutis terguntur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:16)
Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 181:2)
Cum invitatus fuero ad prandium, quid faciam:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 183:2)
De cuius prandio, de meo vel de alterius?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 184:3)
Hinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua, quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 6:1)
et necesse esset jugiter esurire nos, jugiter epulari, aut deficiente alimentorum substantia deficere illico.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:4)
Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:14)
Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 15:1)
Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 5:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)
Igitur Galerius sic ebriosus fuit, ut, cum iuberet temulentus ea quae facienda non essent, a praefecto admonitus, constituerit ne iussa eius aliquis post prandium faceret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 3:1)
cogitans quem de ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:2)
"Ego tibi solus haec pro isto credam et quod ingressui primum fuerit stabulum, prandio participabo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION