라틴어 문장 검색

Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo;
(아풀레이우스, 변명 29:5)
Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:7)
Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:1)
Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 69:1)
Perseus hanc ipsam superbiam - quippe ex fiducia virium esse - timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 689:1)
Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:8)
Itaque omnibus quidem, ne quis 'mihi non donatus abiret', partem octavam pretii quo quis emerat concessi;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 3:1)
Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo.
(세네카, 행복론, Liber VI 69:2)
quod si certa meos sequerentur funera cursus, tali mors pretio vel sit emenda mihi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1614)
coactis deinde propter fame Romanis eo descendere ut M. pondo auri darent et hoc pretio fine obsidionis emerent, Furius Camillus dictator absens creatus inter ipsum conloquium quo de pacis condicionibus agebatur cum exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha14)
In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 6:1)
hoc eventurum iam tum, carissime, vidi, ferret adhuc istam cum minus aura ratem, sive aliquod morum seu vitae labe carentis est pretium, nemo pluris emendus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 919)
Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 11:3)
namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:2)
Sed huius quoque - pro dedecus - frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo quos emerat dimisit exercitus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION