라틴어 문장 검색

quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactam esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 142:2)
Sic nulla possidebit quod fuerit datum, Et dictam matri conferent pecuniam Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.28)
Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 69:1)
vobis columbas in templo vendentibus, ubi que pretio mensurari non possunt, in detrimentum hinc inde commorantium venalia facta sunt. 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:4)
"Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:71)
Calibus aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:9)
Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est Et pretium plena grande referre manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 932)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
Is hanc ubi forma videt honesta virginem, Et fidibus scire, pretium sperans ilico Producit, vendit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 293)
salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:3)
ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:2)
liberalitates Neronis non plus decimis concessis per quinquaginta equites R. ea condicione reuocandas curauit exigendasque, ut et si quid scaenici ac xystici donatum olim uendidissent, auferretur emptoribus, quando illi pretio absumpto soluere nequirent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 1:2)
Tum mihi iurabas nullo te divitis auri Pondere, non gemmis, vendere velle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 920)
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis, Sola locat noctes, sola licenda venit, Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1020)
nam de hoc bove immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi perpetuus esse videbatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1834)

SEARCH

MENU NAVIGATION