라틴어 문장 검색

“Non solum terra a Deo homini data est, qui ea uti debet primigenium propositum observans pro quo ei tamquam bonum est data;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 153:5)
Recordamur, secundum narrationem biblicam de creatione, Deum hominem in paradisum collocavisse modo creatum (cfr Gn 2,15) non solum ut ea quae exsisterent curaret (custodiret), sed ut ibi operaretur (coleret) ad fructus gignendos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:2)
Magna Abraham fidei probatio, filii Isaac sacrificium, demonstrat quantopere primigenius hic amor vitam etiam ultra mortem praestare valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:12)
Ex primigenio dono oritur denuo fides:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:2)
In fide vita, quatenus filialis exsistentia, agnitio est primigenii et absoluti doni, quod in fundamento positum est hominis exsistentiae, atque summatim sententia sancti Pauli ad Corinthios referri potest:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:4)
Salutis est initium cum patefactio fit alicuius praecedentis, primigenii doni, quod vitam confirmat exsistentiamque tuetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:15)
Cogitari potest Graecam Bibliorum versionem, dum « esse firmum » cum « comprehendere » verteret, textum funditus immutavisse, biblica notione erga Deum fiduciae in Graecam comprehensionis rationem translata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:13)
28. Haec amoris inventio veluti fons cognitionis, quae ad originalem experientiam pertinet cuiusque hominis, probando biblicae fidei conceptu nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:1)
Patet tamen hanc adfectatam oppositionem biblicae narrationi non congruere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:1)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION