라틴어 문장 검색

Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
Leuis atque inconstans studia permutat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:21)
deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:5)
In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:16)
vel 'saltem' 'si aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos inconstantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo marito deseratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3274)
quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut sic positae quoniam suavis miscetis odores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 728)
vel quia fragilis est, ut amor inconstans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 622)
a te ne frigora laedant inconstantem animum expressit, miserantem et optantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 482)
haec dicuntur inconstantissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:1)
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:1)
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum, aliorum quid quod sensu percipi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 3:1)
nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 189:6)
nam si ea quoque divina quid inconstantius deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 189:6)
progressum praecipitem, inconstantem reditum videt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION