라틴어 문장 검색

Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: " Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ".
그러고 나서 사람들이, 곧 길앗의 수령들이 서로 말하였다. “암몬 자손들과 싸움을 시작할 사람은 누구인가? 그가 길앗 온 주민의 우두머리가 될 것이다.” (불가타 성경, 판관기, 10장18)
Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos.
대신들도 자진해서 백성과 사제들과 레위인들을 위하여 기부하고, 하느님의 성전 책임자들인 힐키야와 즈카르야와 여히엘도 사제들이 파스카 제물로 쓸 수 있도록 어린양과 새끼 염소 이천육백 마리에다 황소 삼백 마리를 내놓았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 35장8)
Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: " Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad ".
그러자 길앗의 원로들이 입타에게 대답하였다. “그래서 우리가 그대에게 온 것이오. 우리와 함께 가서 암몬 자손들과 싸우고, 길앗에 사는 모든 주민의 우두머리가 되어 주시오.” (불가타 성경, 판관기, 11장8)
Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
그들 집안의 우두머리들은 이러하다. 곧 에페르, 이스이, 엘리엘, 아즈리엘, 이르므야, 호다우야, 야흐디엘이다. 그들은 힘센 용사로서 각 집안의 이름난 우두머리다. (불가타 성경, 역대기 상권, 5장24)
Solymanus autem, dux et princeps exercitus Turcorum, adventu Christianorum audito, tum praeda et rapinis, suorum quindecim millia ab omni Romania et regno Corrozan contraxit, viros peritissimos belli in arcu corneo et osseo, et sagittarios agillimos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:1)
- Mahumet, filius principis, duci Godefrido datur obses:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 17:2)
Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장3)
Nam ex iis alvis, quae plures habent principes, dux unus eligitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 3:2)
ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO PRINCIPI CAROLO, PRINCIPI WALLIAE, DUCI CORNUBIAE, COMITI CESTRIAE ETC.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 1:1)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
Caeteri vero principes, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Robertus, princeps Northmannorum, cunctique qui non minus laboris circa urbem pertulerant, minime urbi praeesse, aut ejus redditus vel tributa sibi impertiri quaesiverunt, nolentes fidem et sacramentum, imperatori Constantinopolis factum, violare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:5)
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:1)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장35)
inter primos inter duces, inter principes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5791)
Senserunt ista magni duces, senserunt principes ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION