라틴어 문장 검색

Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)
ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:2)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:1)
Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:5)
omnis autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 49:4)
Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:11)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION