라틴어 문장 검색

— Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:8)
ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:2)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:1)
Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:4)
nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:5)
omnis autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 49:4)
Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:11)
quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 37:2)
usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine exemplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur quale esset id, quod ratio oratioque describeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 107:1)
reapse sepse Quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati . cui nemo civis neque hostis Quivit pro factis reddere par pretium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Librorum de Re Publica incertorum Fragmenta 6:4)
Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae sunt, speciem autem offerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 118:1)
"Obiciuntur etiam saepe formae quae reapse nullae sunt, speciem autem offerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 118:1)
sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION