라틴어 문장 검색

Non autem mihi obstare potest regula quam dixistis, neminem amore suo debere sine culpa privari, quia primus eam pro se introducit amator, qui suo sine culpa invenitur amore privatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:9)
Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:9)
Nam exinde unus ab altero divertitur amicus, et inimicitiae inter homines capitales insurgunt, nec non et homicidia malave multa sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:2)
Samson enim, cuius cunctis satis probitas est manifesta, quia mulieri sua non novit celare secreta, ab ea in cordis duplicitate deceptus ab inimicorum legitur exercitu superatus, et ab eisdem captus corporis virtute et oculorum simul est visione privatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:14)
Dei tamen gratia, bonorum consortio atque virorum laudabilium amicitia iusta manebis ratione privatus, tuamque famam non modicam facies sustinere iacturam, nec facile huius saeculi consequeris honores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:4)
Quid est igitur quod inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:35)
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:9)
ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:17)
Secundus Achates erat, qui dum sui cursus vicinia caeteris fiebat familiarior, quorumdam inimicitias transformabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:67)
«Cessent inter nos et vos inimicitiae, et dux ad me ingrediatur, fiduciam et obsides sine aliqua dubietate a me recipiens, quod incolumis veniat et redeat, certus de omni honore et gloria, quam sibi suisque facere poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:5)
Ab illo die omnem clementiam erga captivum legatum Solymani fideles Christi exhibebant, quia eum verum et fidelem in sua promissione experti sunt, et privatus inter familiares summorum principum diligebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:15)
Aiunt etiam quidam quod in conflictu et assultu hinc et abhinc dimicantium adolescens filius ejusdem Turci captus in manum Boemundi pervenerit, cujus redemptionis causa, pater pueri Boemundi coepit privatus fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:2)
- De inimicitiis inter Brodoan de Alapia et principem Hasart.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 11:2)
Erant enim ad invicem, inter Brodoan de Alapia et principem de Hasart, odium et graves inimicitiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION