라틴어 문장 검색

praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 6:3)
sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 6:1)
quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:1)
neque enim satis loci videbatur esse atriolo neque fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:2)
quippe relegatus, non exul, dicor in illo, privaque fortunae sunt ibi verba meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 162)
mutat cenacula, lectos, balnea, tonsores, conducto navigio aeque nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 158)
turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, res ubi magna nitet domino sene;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.7)
alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:6)
milites qui in praesidio simul fuerant duplici frumento in perpetuum, in praesentia bubus privis binisque tunicis donati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 415:1)
item his discipulis privos custodes dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 278)
fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent, ut, ubi praetor Romanus iis imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 584:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION