라틴어 문장 검색

Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:2)
quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:5)
Primum enim phaenomenon per anteversionem et derelictionem optime salvatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:6)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Ideo dicit Aristoteles, in libro Topicorum, quod "aliquid est problema de quo neutro modo opinamur, ut utrum mundus sit aeternus" vel non.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:6)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phaenomena Naturae ad leges Mathematicas revocare aggressi sint:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:1)
dein, quomodo per has operationes Problemata solvantur, docet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:13)
Rectas & circulos describere Problemata sunt sed non Geometrica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:14)
Ibi enim, ex phaenomenis caelestibus, per Propositiones in Libris prioribus Mathematice demonstratas, derivantur vires gravitatis quibus corpora ad Solem & Planetas singulos tendunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:29)
Utinam caetera Naturae phaenomena ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere derivare liceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:31)
Jam non miramur barbati Phaenomena Astri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:7)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Unde solvitur in omni aptorum instrumentorum genere Problema;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:2)
hic limes sit certus & definitus, Problema est vere Geometricum eundem determinare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION