라틴어 문장 검색

sunt etiam de oratore nostri tres mihi vehementer probati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:2)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:4)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
verum et orator etiamsi raro non tamen nunquam probabit dialectice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:8)
PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 16:1)
quod videbatur mihi ille confidere 'oratorem' meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 5:1)
Sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris epilogum productis talos iecit medium, quos illi diripere coeperunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 65:1)
nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 363:2)
Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:2)
Bene, inquit, Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:2)
Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:4)
sed quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tribuuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 3:1)
oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:7)
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo - significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem - , Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION