라틴어 문장 검색

quid nobis cum istis proconsulum uicibus, quid cum annis breuibus et festinantibus mensibus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:52)
enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.
(아풀레이우스, 플로리다 9:55)
Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt.
(아풀레이우스, 플로리다 16:69)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
"Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:20)
sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:4)
Ei pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:4)
lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:8)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:1)
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:1)
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 7:1)
sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 9:1)
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 1:1)
Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION