라틴어 문장 검색

et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장3)
legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장2)
Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius et designatio consulatus et cetera apiscendo imperio praepararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장10)
Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장1)
salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 3:2)
Mox in urbem quadruplici agmine intratur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 13:1)
sed cervi non sunt in provincia proconsulari, ad quam venit Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1843)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
Nam femina splendide nata, nupta praetorio viro, exheredata ab octogenario patre intra undecim dies quam illi novercam amore captus induxerat, quadruplici iudicio bona paterna repetebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 2:2)
et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 76:1)
huius vis omnis quadruplex maxime videtur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 228:3)
similium fere quadruplex ratio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 229:1)
rei quadruplex observatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 298:1)
dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 515:1)
Proxime cum apud centumviros in quadruplici iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION