라틴어 문장 검색

laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati provinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, advocatum me a senatu petiverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:2)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
Caecilius Classicus, homo foedus et aperte malus, proconsulatum in ea non minus violenter quam sordide gesserat, eodem anno quo in Africa Marius Priscus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 2:3)
"iubes, relictis Patris et Christi sacris, ut tecum adorem feminas mille ac mares, deas deosque, deque sexu duplici natos, nepotes, abnepotes editos et tot stuprorum sordidam prosapiam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.164)
unum abnepotem L. Silanum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:16)
iuxta eum Magnus, olim ex praefecto, nuper ex consule, par honoribus persona geminatis, recumbente post se Camillo, filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis pariter ornaverat proconsulatum patris, patrui consulatum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:3)
"magnus te manet ordo saeculorum, natis longior abnepotibusque annos perpetua geres iuventa, quos fertur placidos adisse Nestor, quos Tithonia computat senectus et quantos ego Delium poposci."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana45)
Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION