라틴어 문장 검색

In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 15:1)
Sempronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:3)
Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:9)
atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 2:2)
Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 11:1)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:2)
Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum suis universi ab hostibus perierunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 13:1)
Haec animo agitans secreto in Flandriam transfretavit, quo paulo ante appulerat dominus Lovellus, qui consiliorum suorum veluti procuratorem in Anglia reliquerat Thomam Broughtonum equitem auratum, qui in comitatu Lancastriae magnas clientelas et multos sequaces habebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:10)
Quod et Maximilianus fecit, et eo usque tum apud principissam ipsam, tum apud consiliarios eius principales, praevaluit ut matrimonium per procuratorem consummatum fuerit cum caeremonia tunc temporis in his partibus nova.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:2)
13. Lata est etiam illa lex charitatis plena, ut scilicet homines egeni lege agentes admitterentur in forma pauperis, hoc est, ut nihil solvant advocatis, procuratoribus, aut scribis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:1)
13. Eodem anno celebratae sunt nuptiae Iacobi regis Scotiae cum Margareta filia Henrici primogenita, quae per procuratorem contractae sunt et apud crucem Divi Pauli publicatae, vicesimo quinto Ianuarii, et hymnus Te Deum solenniter ibi cantatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:1)
Procurator meus tecum aget."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:8)
Atque simul traditur comitem eo nomine cum procuratore regis non minoris quam triginta mille ducatorum et amplius transegisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION