라틴어 문장 검색

ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:2)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
namque lucubraverat Et usque in serum vigilias perduxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.6)
Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel cum tardissime octava, saepe sexta.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 8:2)
ideoque lucubrantes silentium noctis et clausum cubiculum et lumen unum velut tectos maxime teneat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 187:2)
Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:1)
post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:3)
ad hoc vivit, ad hoc vigilat, ad hoc lucubrat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 117:3)
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:4)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 673:2)
tribunus ei diem prodixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:2)
itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 646:2)
ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:1)
ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION