라틴어 문장 검색

Nam cum anceps proelium diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasus, tum fatigationi consulitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 20:3)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis, magnam ibi quoque caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 184:1)
neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 486:1)
At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant, iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede prosternunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 15:2)
dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 540:1)
adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo aut imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 724:1)
Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장3)
Servilius consul levibus proeliis cum Gallis factis et uno oppido ignobili expugnato postquam de collegae exercitusque caede audivit, iam moenibus patriae metuens, ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 108:2)
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:3)
iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 87:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장1)
proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus volnerum ac caedis fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 492:1)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION