라틴어 문장 검색

At si quem profanum, ut vulgo solitum, nobis blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferrem dum putarem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:18)
Si enim amor largientis sola gratia derivetur et non gratis alicui concedatur, non erit amor sed fallax figmentum amoris atque profanum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:5)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
Illic bubo profanus miseriae psalmodias funere lamentationis percinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:99)
- Profani resistentes valde Christicolas defatigant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 65:3)
- Populus Dei profana multitudine circumplexi, ferro sibi viam aperiunt, et vix evadunt, obsessi fiducialiter agunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 57:2)
- Profani Arthesiam obsidentes, de adventu Christiani exercitus per exploratores edocti, nequaquam, usque in noctem, obsidionem solvunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 59:2)
Reymundus comes profanos aliquantum a fidelium invasione coercet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 109:3)
- Profanis Rohas obsidere parantibus Baldewinus obviat, dimicat et triumphat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 21:2)
et qua necessitate profani remotius castra locarint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 61:4)
- De instrumentis profanorum contra machinas fidelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 29:2)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)
Profana et vaniloquia evita.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 36:7)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
Nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION