라틴어 문장 검색

Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 6:1)
Qui accepta occasione exeundi primo in Langobardiam quasi pro inquisitione praedicta profectus est indeque arrepto itinere subito ad imperatorem usque pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:8)
adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehenderetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60116)
aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 182:1)
Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:1)
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:1)
His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:8)
Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra naui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.34)
itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 427:1)
his praeparatis Diocles cum omni equitatu - et erat tum praefectus equitum - specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 405:1)
itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
Post aliquot deinde dies Godefridus dux, assumptis quadraginta sociis, in armis et equo valentibus, versus Rohas [0525D] civitatem, quae itinere dierum septem ab Antiochia est remota, profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:6)
ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum iubet, profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 481:1)
Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per volnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 256:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION