라틴어 문장 검색

Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 210)
oenotri colvere viri deest 'quam'. Oenotria autem dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel ut Varro dicit ab Oenotro, rege Sabinorum quia alii partem Italiae Oenotriam tradunt ex Arcadia profectum in Italiam venisse cum Pelasgis et eam sibi cognominem fecisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5321)
Cum vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 5:2)
exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 97:1)
Deinde Tarso profectus, extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc (ut ordo poscebat) exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus, cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 6:1)
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 144:1)
principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:1)
Autumno iam senescente profectus, cum ad suburbanum venisset, disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die, cadaver hominis interfecti, dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:1)
Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 6:1)
inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:3)
sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 2:1)
itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:3)
intra decimum diem quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo adventu cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 116:1)
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:1)
ad Italiam venisse ac post dicitur in Asiam profectus decessisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4012)

SEARCH

MENU NAVIGATION