-
hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.'
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 5:4)
-
Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 6:1)
-
Nam prope oppidum Sancti Albani in Britannia praelium commissum fuerat in quo Britanni profligati sunt, duxque Aurelianensis et princeps Aurasionsis capti, caesis ex copiis Britannorum sex millibus, atqud inter eos domino de Woodvilla et cohorte eius prope universa dum fortissime dimicarent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:8)
-
Satis sciebat Galliam hoc tempore in omnibus suis partibus fuisse redintegratam, neque a multis retro annis tanta potentia floruisse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:5)
-
Post commercium redintegratum, mercatores Angli in sedem suam Antuerpiae redierunt, ubi solenni processione et insigni laetitia excepti sunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:20)
-
Rex autem, qui (medicorum more) phlebotomia uti solebat potius ad vitam conservandam quam eripiendam, neque unquam sanguinarius erat cum esset securus, postquam iam periculum transisse cerneret, omnibus tandem ignovit praeter paucos ex profligatissimis quos supplicio destinavit, ut clementia eius erga reliquos magis elucesceret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:5)
-
Huiusmodi enim homines profligati instar erronum degent, nec operi accingent, sed otio se dedent.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:13)
-
Nam intermissio impetum redintegrat et adauget.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:5)
-
Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et medio campo redintegrari proelium.
- (카이사르, 아프리카 전기 18:5)
-
Capto monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros ab latere aperto adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt.
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장6)
-
Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt.
- (카이사르, 갈리아 전기, 2권, 23장2)
-
Item alia in parte diversae duae legiones, XI. et VIII., profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur.
- (카이사르, 갈리아 전기, 2권, 23장3)
-
Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.
- (카이사르, 갈리아 전기, 2권, 25장3)
-
Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
- (카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장1)
-
Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt.
- (카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장4)