라틴어 문장 검색

Quando dies adveniet quem profata Morta est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:4)
Tum, quia in primo περι` ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 3:1)
Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 3:1)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
(불가타 성경, 말라키서, 2장13)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:173)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:106)
"te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes taurus nec Stygii terruit ira canis, non leo sidereos caeli rediturus ad axes, non Erymanthei gloria montis aper.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:12)
ter conscia fati flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:5)
laniato pectore longas inchoat illa vias et sic ingressa profatur:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:262)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:3)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:3)
Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit dura fori veteresque reos ex ordine quaerit, Rufinum procul ecce notat visuque severo lustrat et ex imo concussa sede profatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:290)

SEARCH

MENU NAVIGATION