라틴어 문장 검색

"Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 21:1)
nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boethus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 68:2)
Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 21:4)
equidem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 1:4)
nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 1:4)
sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare (vide quid mihi sumpserim), coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque me hercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 5 1:3)
quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo multa conlecta sunt aliud alio tempore velut hoc :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 1:1)
ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:1)
nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 28:1)
quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION