라틴어 문장 검색

contemplator item prognosticon est anni futuri fertilis vel infecundi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1871)
et versa vice dat prognostica, quibus agnoscamus ex tempestatibus caelo se- renitatem futuram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3932)
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 21:1)
nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 68:2)
"Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 21:1)
nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boethus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 68:2)
Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 21:4)
equidem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 1:4)
Spiritalitas christiana, simul cum admiratione contemplativa creaturarum quam apud sanctum Franciscum Assisiensem invenimus, copiosam etiam et sanam operis conceptionem explanavit, quam, exempli gratia, in vita beati Caroli de Foucauld eiusque discipulorum agnoscere possumus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:4)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
Homo redigere intendit requiem contemplativam in sterilitatem inutilitatemque, obliviscens ita ab opera quae perficitur maximum detrahi pondus, scilicet eius significationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:6)
ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:1)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)
Philosophia autem et contemplativa est et activa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:2)
Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION