라틴어 문장 검색

Ut cunctis igitur ex confabulatione prolixa male suspicandi tollatur occasio, placet ut hic sumat nostra disputatio finem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 47:3)
Ad haec moderate quisque debet inter homines laudibus insistere coamantis, nec eam prolixa vel saepius iterata ipsum decet memoria resonare et raro etiam debet ipsius frequentare viciniam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:8)
Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:1)
Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbae
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:5)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Sed, cum vita prolixior quasi nonam aetatis horam complevit, homo in autumnum virilitatis evadit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:79)
Hujus mentum nunc primam germinabat lanuginem, nunc ibidem herba fimbriat prolixior, nunc luxuriantis barbae vellere silvescere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:9)
Interea in hac mora longae obsidionis et prolixa operosaque machinarum structura, compulit quosdam indigentia rerum necessariarum ab exercitu surgere, et victum quaerere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:1)
et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis [0616B] spiritibus similes esse in suo habitu referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:9)
eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:8)
longitudo prolixior quam latitudo sit, latitudo quam altitudo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:11)
Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:3)
Haec de capite prolixius diximus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:1)
Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium, certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 2:1)
In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedite viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae, gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION