라틴어 문장 검색

Sed nimis a societate prolongatae, immoderato grandine sagittarum vexatae, in luga ad exercitum sunt reversae, plurimis vulneratis, pariter plurimis cum equis et mulis et omnibus spoliis retentis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:4)
Impii enim pacem nullatenus habere possunt, Ysaiatestante qui ait, "Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest,reddundant fluctus eius in conculcationem et lutum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 64:5)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
veluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut hujusmodi, statim cessant operationes ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:2)
Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam vitam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:13)
In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae valetudinis et prolongandae vitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:25)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
(불가타 성경, 미카서, 7장10)
"Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:209)

SEARCH

MENU NAVIGATION