라틴어 문장 검색

Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:6)
pauca παρα` λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:9)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.1)
censen' me verbum potuisse ullum proloqui?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 539)
nequeo satis Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 444)
Postquam ad iudices Ventura est, non potuit cogitata proloqui:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1108)
Omitto proloqui;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 670)
Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:2)
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:1)
in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:5)
contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 12:6)
Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.66)
Proloquere quae sors aggravet quassam domum.
(세네카, 파이드라 14:14)
sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet
(세네카, Phoenissae 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION