라틴어 문장 검색

in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장2)
Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:6)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:2)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)
non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:5)
nugatoribus quidem inquies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 28:10)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
"cessas nugator?"
(페르시우스, 풍자, satire 564)
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.1)
quis mane sumptis nequiter non erubescit poculis, cum fit libido temperans, astumque nugator sapit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus9)
censen' me verbum potuisse ullum proloqui?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 539)
nequeo satis Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 444)
Postquam ad iudices Ventura est, non potuit cogitata proloqui:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1108)
Omitto proloqui;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 670)
Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.66)

SEARCH

MENU NAVIGATION