라틴어 문장 검색

Itaque solatus eam (ut simul et aspectu suo et famae inserviret) ad reginam illam misit ut cum ea maneret, honorificos ei reditus assignans quibus dignitatem suam sustentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:9)
solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eveniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 291:2)
Mesticiam cuius cupiens lenire uir huius, His blandimentis solatur tristia mentis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:2)
Solantur maesti nunc mea fata senis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 8:1)
Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 35:4)
Quapropter quid sentiatis proloquimini.'
(카이사르, 아프리카 전기 44:9)
Tali solatur vulnera questu.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:25)
Darium famulis manibus doluisse peremptum fertur et ingenti solatus fata sepulchro;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum18)
quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis, stat subito dictisque pium solatur alumnum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix18)
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
ille vel Aethiopum pluviis solabitur aestus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:100)
solabere partes aequali sudore tuas:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:195)
ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:48)
cunabula Tethys praebet et infantes gremio solatur anhelos caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:26)
tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu et placida maestum solatur voce dolorem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:153)

SEARCH

MENU NAVIGATION