라틴어 문장 검색

Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
Ibi quidam exploratores de Sarracenis ad promerendam gratiam tanti et tam magni principis, et vitam impetrandam, adfuerunt, qui civitatem juxta sitam, Susumus nomine, rebus nimium locupletem ipsi propalaverunt principi, et hanc facile occupari posse et expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:2)
Geldemarus ergo videns dominum regem consedisse ad justitiam, assistensque coram eo, graviter conquestus est super injuriis de civitate, quae sibi a Tankrado inferebantur, quam dono et ex manu ducis [0593B] Godefridi suscepit, ac militari obsequio promeruit, si caperetur, quamque nunc Tankradus, audita ducis morte, vi et injuste retinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:1)
Inforo enim plurimum posse invidiosa res est et brevis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:18)
"Invidiosus ego, non invidus esse laboro."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 21:2)
Tu similiter de illis scribens ad nostram utilitatem nonvituperium, sed coronam promereberis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 89:11)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 20:3)
Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 2:2)
De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 5:1)
nouissima et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit.
(아풀레이우스, 변명 65:8)
num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?
(아풀레이우스, 변명 99:15)
"Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere."
(아풀레이우스, 변신, 5권201)
"Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:76)
His instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION