라틴어 문장 검색

quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:4)
sed hii qui sue rationis materiale in turpibus imaginibus non permittunt quiescere, sed ad intuitum supercelestium formarum audent attollere, mei operis ingrediantur angustias, certa discretionis libra pensantes quid sit dignum in aures publicas promulgari uel silentio penitus sepeliri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:2)
Singula decernens sensu Natura profundo, Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:14)
Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:14)
Hic promulgat Genius excommunicationem praetaxatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 96:1)
Tatinus vero truncatae naris, familiaris imperatoris, consilio majorum exercitus satisfaciens, precibus illorum, suscepta utrinque fide et reddita, apud Christianos proceres pro eis [0433C] intercessit, hac conditione ut ab urbe incolumes exeant, et in imperatoris deditionem veniant, cum uxore Solymani nobilissima, quae nuper capta, in custodia principum Francorum habebatur cum duobus filiis suis tenellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:2)
His faucibus arctis et difficillimis superatis notitia ductoris et conviatoris sui Sarraceni, viam ad littora maris repetentes, ad civitatem Gybiloth, pro qua praeses urbis Tripolis intercesserat, pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:8)
- Quod Baldewinus rex advenientibus principibus necessaria subministrans, eis pro Dagoberto patriarcha intercedentibus annuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 27:2)
Et si pro se tantum singuli orent, minor peccatoris quam intercedentis est gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:4)
Manifestum est ex ebrietate, intercedente somno, sobrios fieri homines:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:3)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 5:1)
Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 7:2)
His ex sententia rectoris et militum ordinatis, vix dies intercessere pauci cum Mamertinum, praefectum praetorio, ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 1:1)
Et inierunt bellum, et Domino auxiliante beatoque Petro apostolo intercedente Pippinus rex cum Francis victor extitit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION