라틴어 문장 검색

laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
Melus quidam, in Delo insula ortus, relicta patria fugit ad insulam Cyprum, in qua eo tem- pore Cinyras regnabat, habens filium Adonem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 373)
Venus misericordia eorum mortis ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui no- minis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 379)
in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 185)
hoc Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 188)
T. Pontius centurio 4 23 M. Porcius Cato (consul a. 195),Catonis Uticensis proavus103 12 156 23 M.Porcius Cato (Uticensis),pronepos Catonis Censorii,(praetor a. 54) loquens inducitur in libris de finibus(cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)403)
avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:7)
Iovis iste quidem pronepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:2)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 2:1)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
"quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, de quorum per me volnere surgit honor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권124)
Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:5)
Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset, inter felices Cinyras potuisset haberi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 38:1)
- Ergo si filia magni non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION