라틴어 문장 검색

Prooemium belli fuit civitas Clipea;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 21:1)
et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:3)
Sed et Eustathius et post hunc Nicomachus meminerint crastina dissertatione servari sibi anteloquii functionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:4)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Prooemium de prodigiis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권1)
' non enim aperta est eius petitio, sed longo prooemio perversam amore mariti circumvenit mentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3734)
unde longo prooemio excusatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 812)
'longa' autem 'exorsa' dicit prooemia longe repetita, quae constat esse vitiosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 454)
sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, sicut est usus in primo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 12)
deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 14)
in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae scribere voluimus, si modo consecuti sumus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:5)
quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 86:1)
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:1)
In primo igitur libro Cicero complu- rium populorum et philosophorum opinionibus de divinationis veritate et decretis in prooemio (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.7)
itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis, et in eo leges historiae neglegas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti, a qua te deflecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION