라틴어 문장 검색

Igitur ob analogiam quae est inter propagationem radiorum lucis & progressum corporum, visum est Propositiones sequentes in usus opticos subjungere;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:13)
& quoniam propagatio ista non fit nisi quatenus partes Medii centro A propiores urgent commoventque partes ulteriores;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 11:3)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)
[nondumque ferae terga iubatae] ite ad Stygios, umbrae, portus ite, innocuae, quas in primo limine vitae scelus oppressit patriusque furor, ite, iratos visite reges.
(세네카, Hercules Furens 16:23)
Silva iubatus qualis Armenia leo
(세네카, Thyestes 747:1)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
victoriam, triumphum, propagationem imperii portendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 321:1)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
cum autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse, nisi propagationibus inseminando curaret augendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말8)

SEARCH

MENU NAVIGATION