라틴어 문장 검색

Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:13)
Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)
In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:2)
Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:1)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
Multi pauperes in locis vivunt peculiariter eventibus tactis qui cum calefactione iunguntur atque eorum alimenta acriter e copiis pendent naturae atque sic dictis elementis oecosystematis veluti agricultura, piscium captura atque abundantia silvarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:3)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
captura conueniet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 2:21)
pretia stupri accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni capturas tulit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:14)
"tibi cotidiana captura non respondet."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 7:8)
Tibi, inquid, cotidiana captura non constat;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.32)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION