라틴어 문장 검색

continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:3)
Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:13)
Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)
In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:2)
Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:1)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et gestatorias bratteatas et fastos recolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium quod latentem non tam honorare censor quam censitor onerare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 3:2)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION